- ICUNCULA Puellaris
- ICUNCULA Puellarisin Magico Veterum in strumento, occurrit apud Suet. Ner. Claud c. 56. Icunculam puellarem, cum quasiremedium insidiarum a plebeio quodam et ignoto muneri accepisset; detectâ confestim coniuratione, pro summo Numinetrinisque in die sacrificiis colere perseveravit: volebatque credi monitione eius futura pranoscere. Moris nempe fuit hominibus praestigiatoribus et planis remedia adversus omnes morbos casusque vendere, quae sem per circumferri facilia essent. Cuiusmodi quoque an nulli illi erant φαρμακίται s. φυσικοὶ, quorum mentio apud Aristoph. aliosque, ut et supra, in voce Eleasarus, nec non Iarchas. Item laminae, Arnob. memoratae l. 2. etc. Vide infra ubi de Periaptis, et plura hancin rem apud Casaub. ad l. c. ut et in voce Sigilla.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.